Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 2: Versus 9

Tribulatio et angustia.Interim in anima sola ante judicium, post judicium autem ira et indignatio.In omnem.Quod supra indefinite, ibi:His autem qui,hic universaliter, ut includat Judaeum et gentilem.Animamdicit, quia de incredulo agit anima, pro cujus perfidia arctabitur spirituali poena.Judaei primum.AMBR.Judaeum semper anteponit: quia sicut credens honorificentior est propter Abraham, ita diffidens pejus tractandus est, quia promissa patribus refutavit.
(* Traductions européennes)